|
R. Tua est / poténtia, tuum
regnum, Dómine: tu es super omnes gentes: * Da pacem, Dómine, in diébus
nostris.
V. Creator ómnium, Deus, terríbilis
et fortis, iustus et miséricors.
R. Da pacem, Dómine, in diébus
nostris.
|
R. Thine, O Lord, is the power, thine is the
kingdom, O Lord, and Thou art exalted above all the heathen.* Give peace in
our time, O Lord.
V. O Lord God, Creator of all things, Who art
fearful and strong, righteous and merciful.
R. Give peace in our time, O Lord.
|
AM 1203; NR 606; LH 508
Used:
Sundays in October, no 7
Christ the King no 9
Sources
Translation source: DO
Text:
1 Chron 29:11
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quae in caelo sunt, et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. Tuae divitiae, et tua est gloria : tu dominaris omnium : in manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
Sirach 50:25
det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos :
cf 2 Macc 1:246:
Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, solus praestans, solus justus et omnipotens, et aeternus, qui liberas Israel de omni malo; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, et sanctifica.