|
R. Percússit / Saul
mille, et David decem míllia: * Quia manus Dómini erat cum illo: † percússit
Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israel.
V. Nonne iste est
David, de quo canébant in choro, dicéntes: † Saul percússit mille, et David
decem míllia?
R. Quia manus Dómini
erat cum illo: † percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israel.
|
R. Saul hath slain his
thousands, and David his ten thousands * Because the hand of the Lord was
with him, he smote the Philistine, and took away the reproach from Israel.
V. Is not this David?
Did they not sing one to another of him in dances, saying Saul hath slain his
thousands, and David his ten thousands?
R. Because the hand of
the Lord was with him, he smote the Philistine, and took away the reproach
from Israel.
|
NR 523
Used:
Sundays 2-11 after Pentecost no 5 (unless displaced by August)
Sources
Translation source: DO
Text:
cf. 1 Samuel 18:7; 21:11; 29:5; Sirach 47:4-8
1 kings 18:6-7 -
Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.
1 Kings 21:11
"Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?"
1 Kings 29:5
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?"
Sirach:
Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? 5 In tollendo manum,
saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ: 6 nam invocavit Dominum omnipotentem,
et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. 7
Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini,
in offerendo illi coronam gloriæ: 8 contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum.